Iudiciorum Ptolomei ad Aristonem filium suum liber
Signorum alia sunt masculini generis, alia feminini; feminini ut Taurus, Cancer, Virgo, Scorpio, Capricornus, Pisces. Alia sunt stabilia, alia instabilia, alia mediocria; stabilia ut Taurus, Leo, Scorpio, Aquarius, et hec sunt annorum; instabilia ut Aries, Cancer, Libra et Capricornus, que sunt dierum; mediocria Gemini, Virgo, Sagittarius et Pisces, et hec sunt mensium. Item eorundem alia sunt duorum negotiorum, alia unius; duorum veluti Pisces, Gemini, Virgo, Sagittarius; cetera alia sunt unius.
De planetis
Postquam autem turrium XII divisionem fecimus, quia per planetas earum magistros habent moderamentum ipsorum planetarum partitionem seu gloriam, atque dispositionem seu proprium eorum hospitium, atque officium non negligenda fore autumavimus, quibus studiose cognitis preteritorum, presentium, atque futurorum temporum doctrinam non ignorabitis.
De eodem
Planetarum igitur alii boni, alii mali, alii mediocres. Mali ut Mars et Saturnus, isti enim ubicumque inveniuntur vel permanent et adversantur atque diminuunt, preterquam suis scolaribus non adversantur sed prosperantur. Boni ut Iupiter et Venus, nemini quidem umquam obfuerunt, sed alienos atque suos ab illicitis quoad possunt tuentur; unde isti dicuntur pii, Mars et Saturnus impii. Alii mediocres ut Sol, Mercurius, Luna, mediocres ideo dicuntur quia suis bona ingerunt, alienis non multum mali sed mediocriter ingerunt. Item, alii veridici, alii falsidici. Veridici ut Sol, Venus, Iupiter; falsidici ut Saturnus, Mars; Mercurius et Luna cum veris veri, cum falsis falsi.
De natura planetarum
Saturnus quidem nature frigide et sicce, Iupiter calide et humide, Mars vero calide et sicce, ⟨Sol calide et sicce,⟩ Venus frigide et humide, Mercurius temperate quamobrem vertit se cito ad cuiuslibet naturam. Si enim fuerit cum bonis, bonus erit; si cum malis sive mediocribus, similiter reperietur. Luna frigide et humide nature nullatenus dubitetur, patet enim cum Luna iungitur Soli, semper emittit humiditatem et raro contingit non emittere humiditatem sui.
De nominibus turrium
Horum itaque turres XII sunt. Nomina igitur turrium apte positarum hec sunt: Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpio, Sagittarius, Capricornus, Aquarius, Pisces. Quorum alia sunt calida et sicca et vigent in oriente, ut Aries, Leo et Sagittarius; alia frigida et sicca, ut Taurus, Virgo, Capricornus; alia calida et humida, ut Gemini, Libra et Aquarius, et vigere supradicta in meridie non dubitamus, hec vero in occidente vi[a]m suam exercere affirmamus; alia frigida et humida, ut Cancer, Scorpio et Pisces, suumque esse fore in septentrione, fili mi Eriston, non titubes.
FONTE
PTOLEMAEUS ARABUS ET LATINUS
LINK https://ptolemaeus.badw.de/start