Tratto da EXCERPTA DE SECRETIS ALBUMASAR DI SADAN

De alkocoden

Dixi autem ipsi Albumazar quod: «Deveni in scripturam tuam de ylegh et alkocoden in quo scripsisti quod alkocoden retrogradus non submittit dationem annorum et menses equalis” numeri, sed aufert ex datione partem aliquam propter retrogradationem, et non explanasti quanta est pars illa et sumus in dubitatione magna propter hoc». Respondit mihi quod hoc theorema est ex secretis scientie. Si enim fuerit Saturnus aut Iupiter aut Mars alkocoden et sit retrogradus, aufert a datione annorum duas quintas et dat tres quintas. Sis autem in fine retrogradationis fuerit, aufert unam quintam a datione annorum. Dixi autem sibi: «Et quid dicis de Venere et Mercurio, quando fuerint alkocoden et retrogradi sint?». Respondit mihi quod si quidem non fuerint sub radiis, auferunt a datione annorum duas quintas. Si autem et retrogradi et sub radiis fuerint, non accipiemus ipsos alkocoden. Dixi ipsi Albumazar: «Dicunt aliqui de Saturno quod non omniquaque maleficus existit, sed est aliquando beneficus». Respondit mihi quod hoc dicunt Indi. Aiunt enim quod proficiuntur per Saturnum aliquando et aliquando leduntur. Quotiens enim fuerit Saturnus sub radiis, leduntur, et quando concurrit Marti et quando est in casu suo, et propter hoc in talibus temporibus neque insistunt operi alicui neque operantur. Quotiens autem egressus fuerit a radiis et concurrat beneficis et veniat ad propriam exaltationem, bene habet tunc et proficiunt melius in suis negotiis. Attribuito enim regio Indorum Saturno.

 

COMMENTO

Prossimamente sarà tradotto il seguente passaggio dove, in breve, c’è una disquisizione sulla teoria dell’alcocoden ovvero pianeta concessore di un certo numero di anni. Si presentano problemi nella sua determinazione o perplessità su come eseguire il computo quando ci sono condizioni di retrogradazione dell’alcocoden o condizioni di sub radiis, in effetti questa teoria era molto dibattuta ma suscitava anche molto interesse.

Prossimamente un ulteriore approfondimento al riguardo.

/ 5
Grazie per aver votato!